- THESEA
- THESEAdies festi, in honorem Thesei instituti. Nam postequam Theseus populo Atheniensi libertatem concessit, vivereque suis legibus permisit, Lycus quidam sycophanta, rem calumniis apud populum eo deduxit, ut testularum suffragiô urbe eiceretur. Quare Heros Scyrum, ad Lycomeden, concessit, Insulae illi dominantem, a quo, ob invidiam et aemulationem, dolô sublatus est. Ob eam causam fame exortâ, oraculô iussi Athenienses Thesea ulcisci, Lycomeden necaverunt illiusque ossa Arthenas dtulerunt, ac templô, quod Theseum dixerunt, dedicatô heroicos honores habuerunt. Nam in Thesei honoreim octavum cuiusque mensis diem celebrârunt. Ceterum diebus illis festis (Thesea intellige) largitio fiebat populo, ut eô die non solum divites, sed et cuiuscumque generis homines convivia agitarent, solitôque splendidius vierent. Tantis autem honoribus eum cumulârunt; quod Athenienses dispersos et vicatim habitantes nactus, in unam urbem coegetit, statum urbis constituerit, mores et leges civitati dederit. Graece Θήσεια. Hesuch. Θήσεια, ἑορτὴ Α᾿θην´ῃσι. Celebrata esse octavô mensis die, Scholiastes docet Aristophanis, Pluto, ταῖς ὀγδόαις τὰ Θήσεια ἤγετο. Suidas, Η῾μέραι τινὲς ἐνομίζοντο Α᾿θην´ῃσι θεοῖς τισιν: οἷον νουμηνία καὶ ἑβδόμη Α᾿πόλλωνι τετάρτη Ε῾ρμῇ ὀγδόη Θησεῖ, Dies quidam Athenis sacri sunt Diis quibusdam, ut mensis primus et septimus Apollini, quartus Mercurio; octavus Theseo. Unde et sacrificium ipsi factu, Ο᾿γδόδιον dictum est. Helychius iterum Ο᾿γδόδιον, θυσία παρὰ Α᾿θηναίοις τελουμέν Θησεῖ. Meminit certaminis Thesaeis celebrari soliti, A. Gellius, l. 15. c. 20. Ac primo quidem (loquitur de Euripide Poeta) in certamen per ambiguam aetatem receptus non est. Post eleusinio et Thesaeô certamine pugnavit, et coronatus est. Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus, auditor fuit etc. Vide Thesesu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.